|
PROPHETIA ZACHARIAE
1 1 In mense octavo, in anno se cundo Darii, factum est
verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
2 “ Iratus est Dominus super patres vestros iracundia. 3 Et dices
ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus
exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. 4 Ne sitis
sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec
dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de
cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me,
dicit Dominus. 5 Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in
sempiternum vivent? 6 Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae
mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et
conversi sunt et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere
nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit
nobis” ”. 7 In die vicesima et quarta undecimi mensis, qui est mensis
Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam
filium Barachiae filii Addo prophetam dicens: 8 “ Vidi per noctem, et
ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, quae erant
in profundo; et post eum equi rufi, fulvi et albi. 9 Et dixi: “Quid
sunt isti, domine mi?”. Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Ego
ostendam tibi quid sint isti”. 10 Et respondit vir, qui stabat inter
myrteta, et dixit: “Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent
terram”. 11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta,
et dixerunt: “Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et
quiescit”. 12 Et respondit angelus Domini et dixit: “Domine exercituum,
usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es?
Iste septuagesimus annus est!”. 13 Et respondit Dominus angelo, qui
loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. 14 Et dixit ad me
angelus, qui loquebatur in me: “Clama dicens: Haec dixit Dominus
exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno, 15 sed ira magna
ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero
adiuverunt in malum. 16 Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad
Ierusalem in misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus
exercituum, et perpendiculum extendetur super Ierusalem. 17 Adhuc
clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae
bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc
Ierusalem”.
2 1 Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua; 2
et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad
me: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”.
3 Et ostendit mihi Dominus quattuor fabros; 4 et dixi: “Quid isti
veniunt facere?”. Qui respondit dicens: “Haec sunt cornua, quae
ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum;
et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt
cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam”. 5 Et levavi oculos meos
et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. 6 Et dixi:
“Quo tu vadis?”. Et dixit ad me: “Ut metiar Ierusalem et videam, quanta
sit latitudo eius et quanta longitudo eius”. 7 Et ecce angelus, qui
loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum
eius; 8 et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerum istum dicens:
Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum
in medio eius. 9 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu
et in gloria ero in medio eius. 10 Heu, heu! Fugite de terra aquilonis,
dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit
Dominus. 11 Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis!
12 Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me ad
gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi
mei. 13 Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda
servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. 14
Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in
medio tui, ait Dominus. 15 Et applicabuntur gentes multae ad
Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio
tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. 16 Et
possidebit Dominus Iudam partem suam super terram sanctam et eliget
adhuc Ierusalem. 17 Sileat omnis caro a facie Domini, quia
consurrexit de habitaculo sancto suo”.
3 1 Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram
angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei. 2 Et
dixit angelus Domini ad Satan: “Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet
Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de
igne?”. 3 Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante
faciem angeli. 4 Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se,
dicens: “Auferte vestimenta sordida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce,
abstuli a te iniquitatem tuam; induam te mutatoriis”. 5 Et dixit:
“Ponite cidarim mundam super caput eius”. Et posuerunt cidarim mundam
super caput eius et induerunt eum vestibus; et angelus Domini stabat. 6
Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens: 7 “Haec dicit Dominus
exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris,
tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi
accessum inter eos, qui nunc hic assistunt. 8 Audi, Iesua sacerdos
magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt:
Ecce enim ego adduco servum meum Germen. 9 Quia ecce lapis, quem dedi
coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo
sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae
illius in die una. 10 In die illa, oraculum Domini exercituum, vocabit
vir amicum suum subter vitem et subter ficum”.
4 1 Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et excitavit
me quasi virum, qui excitatur de somno suo. 2 Et dixit ad me: “Quid tu
vides?”. Et dixi: “Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla
super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud, et septena
infusoria lucernis, quae erant super caput eius. 3 Et duae olivae
super illud, una a dextris ampullae et una a sinistris eius”. 4 Et
respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunt haec,
domine mi?”. 5 Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad
me: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. 6 Et
respondit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens:
Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominus
exercituum. 7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et
educet lapidem primarium inter clamores: Quam venustus! 8 Et factum
est verbum Domini ad me dicens: 9 Manus Zorobabel fundaverunt domum
istam et manus eius perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum
misit me ad vos. 10 Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et
laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae
oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”. 11 Et respondi et
dixi ad eum: “Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad
sinistram eius?”. 12 Et respondi secundo et dixi ad eum: “Quid sunt
duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?”.
13 Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi:
“Non, domine mi”. 14 Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui
assistunt Dominatori universae terrae”.
5 1 Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu
men volans. 2 Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ego video
volumen volans; longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem
cubitorum”. 3 Et dixit ad me: “Haec est maledictio, quae egreditur
super faciem omnis terrae; quia omnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et
omnis periurus illinc iuxta illud expurgatur. 4 Educo illud, dicit
Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in
nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet
eam et ligna eius et lapides eius”. 5 Et egressus est angelus, qui
loquebatur in me, et dixit ad me: “Leva, quaeso, oculos tuos et vide. Quid
est hoc, quod egreditur?”. 6 Et dixi: “Quidnam est?”. Et ait: “Haec
est epha egrediens”. Et dixit: “Hoc est peccatum eorum in universa terra”.
7 Et ecce operculum plumbi elevatum est, et ecce mulier una sedens in
medio ephae. 8 Et dixit: “Haec est impietas”. Et proiecit eam in epham
et misit massam plumbeam in os eius. 9 Et levavi oculos meos et vidi:
et ecce duae mulieres egredientes, et ventus in alis earum, et habebant
alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter terram et caelum. 10
Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quo istae deferunt epham?”.
11 Et dixit ad me: “Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar; et,
postquam constructa fuerit, ponetur ibi super basem suam”.
6 1 Et rursus levavi oculos meos et vidi: et ecce quattuor
quadrigae egredientes de medio duorum montium; et montes, montes aerei.
2 In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri,
3 et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii.
4 Et respondi et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt
haec, domine mi?”. 5 Et respondit angelus et ait ad me: “Isti sunt
quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam steterunt coram Dominatore
omnis terrae”. 6 In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram
aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram
austri. 7 Et equi fortes exierunt et quaerebant ire et discurrere per
terram. Et dixit: “Ite, perambulate terram”. Et perambulaverunt terram.
8 Et vocavit me et locutus est ad me dicens: “Ecce, qui egrediuntur in
terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra
aquilonis”. 9 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 10 “Sume ab
his, qui de captivitate sunt, ab Holdai et a Thobia et ab Iedaia, et
venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sophoniae, qui
venerunt de Babylone. 11 Et sumes argentum et aurum et facies coronam
et pones in capite Iesua filii Iosedec, sacerdotis magni, 12 et
loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir,
Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit
templum Domini. 13 Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit
gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad
dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos. 14 Et corona
erit Helem et Thobiae et Iedaiae et Hen filio Sophoniae memoriale in
templo Domini. 15 Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in
templo Domini; et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit
autem hoc, si oboedieritis voci Domini Dei vestri” ”.
7 1 Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum
Domini ad Zachariam in quarta mensis noni, qui est Casleu. 2 Et Bethel
miserat Sarasar et Regemmelech et viros, qui erant cum eo, ad deprecandam
faciem Domini, 3 ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et
prophetis loquentes: “ Numquid flendum est mihi in quinto mense vel
ieiunandum, sicut iam feci multis annis? ”. 4 Et factum est verbum
Domini exercituum ad me dicens: 5 “ Loquere ad omnem populum terrae et
ad sacerdotes dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo
mense per hos septuaginta annos, numquid revera ieiunastis mihi? 6 Et
cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis
bibistis? 7 Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu
prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur et esset opulenta,
ipsa et urbes in circuitu eius, et Nageb habitaretur simul cum Sephela?
”. 8 Et factum est verbum Domini ad Zachariam dicens: 9 “ Haec ait
Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et
miserationes facite unusquisque cum fratre suo; 10 et viduam et
pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque
contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro. 11 Et noluerunt
attendere; et opposuerunt dorsum rebelle et aures suas aggravaverunt, ne
audirent. 12 Et cor suum posuerunt adamantem, ne audirent legem et
verba, quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum
priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum. 13 Et
factum est, sicut cum clamaret, et ipsi non audierunt, sic clamabunt, et
non exaudiam, dicit Dominus exercituum. 14 Et disperdam eos per omnes
gentes, quas nesciunt; et terra desolata est post eos, ita ut non esset
transiens et revertens. Et posuerunt terram desiderabilem in desertum
”.
8 1 Et factum est verbum Domini exercituum dicens: 2 “ Haec
dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno et ardore
magno zelatus sum eam. 3 Haec dicit Dominus: Reversus sum ad Sion et
habitabo in medio Ierusalem; et vocabitur Ierusalem civitas Veritatis, et
mons Domini exercituum mons Sanctitatis. 4 Haec dicit Dominus
exercituum: Adhuc sedebunt senes et anus in plateis Ierusalem et
unusquisque cum baculo suo in manu sua prae multitudine dierum; 5 et
plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus in plateis
eius. 6 Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis
reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid etiam in oculis meis
difficile erit?, dicit Dominus exercituum. 7 Haec dicit Dominus
exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de
terra occasus solis: 8 et adducam eos, et habitabunt in medio
Ierusalem; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in
veritate et iustitia. 9 Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur
manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum
in die, qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum
aedificaretur. 10 Siquidem ante dies istos merces hominis non
erat, nec merces iumenti erat, neque introeunti neque
exeunti erat pax prae tribulatione; et dimisi omnes
homines, unumquemque contra proximum suum. 11 Nunc autem non iuxta
dies priores ego sum reliquiis populi huius, dicit Dominus
exercituum; 12 sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et
terra dabit proventum suum, et possidere faciam reliquias populi
huius universa haec. 13 Et erit: sicut eratis maledictio in
gentibus, domus Iudae et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis
benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestrae. 14 Quia haec
dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi, ut affligerem vos, cum ad
iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus exercituum, 15
et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam
Ierusalem et domui Iudae; nolite timere. 16 Haec sunt ergo, quae
facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo et iudicium
pacis iudicate in portis vestris, 17 et unusquisque malum contra
amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne
diligatis: omnia enim haec sunt quae odi ”, dicit Dominus. 18 Et factum
est verbum Domini exercituum ad me dicens: 19 “ Haec dicit Dominus
exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et
ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in
sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite. 20 Haec
dicit Dominus exercituum: Adhuc venient populi et habitatores civitatum
magnarum, 21 et ibunt habitatores unius ad alteram dicentes: “Eamus,
ut deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam
ego”. 22 Et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum
Dominum exercituum in Ierusalem et deprecandam faciem Domini. 23 Haec
dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex
omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes:
“Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est”
”.
9 1 Oraculum. “ Verbum Domini in terra Ha drach et Damasci
requiei eius, quia Domini est oculus Aram sicut omnes tribus
Israel. 2 Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon, quae
sapiens est valde. 3 Et aedificavit Tyrus munitionem suam et
coacervavit argentum quasi pulverem et aurum ut lutum platearum. 4
Ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem
eius; et haec igni devorabitur. 5 Videbit Ascalon et timebit, et
Gaza dolore torquetur nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes
eius; et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur. 6 Et
habitabit spurius in Azoto, et disperdam superbiam Philisthim. 7 Et
auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio
dentium eius, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi
dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusaeus. 8 Et circumdabo domum meam
ut praesidium contra euntes et revertentes; et non transibit super
eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. 9 Exsulta satis,
filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit
tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et
super pullum filium asinae. 10 Et disperdam currum ex Ephraim et
equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem
gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque
ad fines terrae. 11 Tu quoque: in sanguine testamenti tui extraho
vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. 12 Convertimini ad
munitionem, vincti spei; hodie quoque annuntians: Duplicia reddam
tibi. 13 Nam extendi mihi Iudam quasi arcum, implevi Ephraim; et
suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia, et ponam te
quasi gladium fortium. 14 Et Dominus super eos videbitur, et exibit
ut fulgur iaculum eius; et Dominus Deus in tuba canet et vadet in
procellis austri. 15 Dominus exercituum proteget eos; et devorabunt
et conculcabunt lapides fundae et bibent, agitabuntur quasi vino et
replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris. 16 Et salvabit eos
Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui, quia lapides
coronae fulgebunt super terram eius. 17 Quid enim bonum eius
est, et quid pulchrum eius! Frumentum succrescere facit
iuvenes, et mustum virgines.
10 1 Petite a Domino pluviam in tempore pluviae
serotinae. Dominus facit fulgura et pluviam imbris dabit
eis, singulis herbam in agro. 2 Quia theraphim loquuntur
inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur
vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur,
quia non est eis pastor. 3 Super pastores iratus est furor meus, et
super hircos visitabo: certe visitat Dominus exercituum gregem suum,
domum Iudae, et faciet eos quasi equum gloriae suae in bello. 4
Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus proelii, ex ipso
egredietur omnis exactor simul. 5 Et erunt quasi fortes conculcantes
lutum viarum in proelio et bellabunt, quia Dominus cum eis; et
confundentur ascensores equorum. 6 Et confortabo domum Iudae et
domum Ioseph salvabo et reducam eos, quia miserebor eorum; et erunt,
sicut non proiecissem eos: ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam
eos. 7 Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi
a vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, et exsultabit cor
eorum in Domino. 8 Sibilabo eis et congregabo illos, quia redemi
eos, et multi erunt, sicut multi ante fuerant. 9 Et seminabo eos in
populis, et de longe recordabuntur mei; et alent filios suos et
revertentur. 10 Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria
congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non
invenietur eis locus. 11 Et transibunt per mare angustiae, et
percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda
fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti
recedet. 12 Confortabo eos in Domino, et in nomine eius ambulabunt
”, dicit Dominus.
11 1 Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros
tuas. 2 Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati
sunt; ululate, quercus Basan, quoniam corruit saltus impervius. 3
Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum; vox
rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Iordanis. 4 Haec dicit
Dominus Deus meus: “ Pasce pecora occisionis. 5 Quae, qui emunt,
occidunt et non dolent; et, qui vendunt ea, dicunt: “Benedictus Dominus!
Dives factus sum”. Et pastores eorum non miserentur eorum. 6 Et ego non
miserebor ultra super habitantes terram, dicit Dominus; ecce ego tradam
homines, unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui; et
concident terram, et non eruam de manu eorum ”. 7 Et ego pavi pecus
occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duas virgas: unam
vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem. 8 Et
succidi tres pastores in mense uno, et taeduit eorum animam meam; siquidem
et animam eorum taeduit mei. 9 Et dixi: “ Non pascam vos. Quae
moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae
devorent unaquaeque carnem proximae suae ”. 10 Et tuli virgam meam,
quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum,
quod percussi cum omnibus populis. 11 Et irritum factum est in die
illa; et cognoverunt mercatores gregis, qui observabant me, quia verbum
Domini est. 12 Et dixi ad eos: “ Si bonum est in oculis vestris,
afferte mercedem meam et, si non, quiescite ”. Et appenderunt mercedem
meam triginta siclos argenteos. 13 Et dixit Dominus ad me: “ Proice
illud in thesaurum, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis ”. Et
tuli triginta siclos argenteos et proieci illos in domum Domini in
thesaurum. 14 Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur
Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iudam et Israel. 15 Et
dixit Dominus ad me: “ Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti; 16 quia
ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non
visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et
stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum
confringet. 17 Vae stulto meo pastori derelinquenti
gregem! Gladius super brachium eius et super oculum dextrum
eius; brachium eius ariditate siccetur, et oculus dexter eius
tenebrescens obscuretur ”.
12 1 Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum
Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in
eo: 2 “ Ecce ego pono Ierusalem pateram crapulae omnibus populis in
circuitu. Hoc erit in obsidione contra Ierusalem. 3 Et erit: in die
illa ponam Ierusalem lapidem portandum cunctis populis; omnes portantes
eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes
terrae. 4 In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in
stuporem et ascensorem eius in amentiam; et super domum Iudae aperiam
oculos meos et omnem equum populorum percutiam caecitate. 5 Et dicent
duces Iudae in corde suo: “Robur habitantium Ierusalem est in Domino
exercituum, Deo eorum”. 6 In die illa ponam duces Iudae sicut ollam
ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad
dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur
Ierusalem rursus in loco suo. 7 Et salvabit Dominus prius tabernacula
Iudae, ut non elevetur gloria domus David et gloria habitantium Ierusalem
contra Iudam. 8 In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem; et
erit, qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi
Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum. 9 Et erit: in die illa
quaeram conterere omnes gentes, quae veniunt contra Ierusalem, 10 et
effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae
et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu
super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super
primogenitum. 11 In die illa magnus erit planctus in Ierusalem sicut
planctus Adadremmon in campo Mageddo; 12 et planget terra, singulae
familiae seorsum: familia domus David seorsum et mulieres eorum
seorsum; familia domus Nathan seorsum et mulieres eorum
seorsum; 13 familia domus Levi seorsum et mulieres eorum
seorsum; familia Semei seorsum et mulieres eorum seorsum; 14
omnes reliquae familiae, singulae familiae seorsum et mulieres eorum
seorsum.
13 1 In die illa erit fons patens domui David et habitantibus
Ierusalem pro peccatis et immunditia. 2 Et erit in die illa, dicit
Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non
memorabuntur ultra; et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de
terra. 3 Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater
eius et mater eius, qui genuerunt eum: “Non vives, quia mendacium locutus
es in nomine Domini”; et configent eum pater eius et mater eius, qui
genuerunt eum, cum prophetaverit. 4 Et erit: in die illa confundentur
prophetae, unusquisque ex visione sua, cum prophetaverit; nec operientur
pallio saccino, ut mentiantur, 5 sed dicet: “Non sum propheta; homo
operans terram ego sum, quoniam terra est possessio mea ab adulescentia
mea”. 6 Et dicetur ei: “Quid sunt plagae istae in medio manuum
tuarum?”. Et dicet: “His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant
me”. 7 Framea, suscitare super pastorem meum et super virum
cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et
dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos. 8 Et
erit in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea dispergentur et
deficient, et tertia pars relinquetur in ea; 9 et ducam tertiam
partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo
eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam
eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: “Dominus est Deus
meus”.
14 1 Ecce venit dies Domino, et dividentur spolia tua in me dio
tui, 2 et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et
capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et
egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non
auferetur ex urbe. 3 Et egredietur Dominus et proeliabitur contra
gentes illas, sicut proeliatus est in die certaminis. 4 Et stabunt
pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui est contra Ierusalem ad
orientem; et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad
occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad
aquilonem et medium eius ad meridiem. 5 Et fugietis ad vallem montium
eorum, quoniam vallis montium pertinget usque ad Iasol; et fugietis, sicut
fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iudae, et veniet
Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. 6 Erit: in die illa non erit
lux sed frigus et gelu; 7 et erit dies una, quae nota est Domino, non
dies neque nox; et in tempore vesperi erit lux. 8 Et erit: in die illa
exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et
medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt. 9 Et
erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et
erit nomen eius unum. 10 Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa
usque ad Remmon ad austrum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in
loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad
portam Angulorum, et a turre Hananeel usque ad Torcularia regis. 11 Et
habitabunt in ea, et anathema non erit amplius; sed habitabitur Ierusalem
secura. 12 Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae
pugnaverunt adversus Ierusalem: tabescet caro uniuscuiusque stantis super
pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eius
contabescet in ore suo. 13 In die illa erit tumultus Domini magnus in
eis, et apprehendet vir manum proximi sui, et elevabitur manus eius super
manum proximi sui. 14 Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et
congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum et argentum et
vestes multae nimis. 15 Et sic erit ruina equi, muli, cameli et asini
et omnium iumentorum, quae fuerint in castris illis, sicut ruina
haec. 16 Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae
venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem,
Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. 17 Et
erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad Ierusalem, ut adoret Regem,
Dominum exercituum, non erit super eos imber. 18 Quod et si familia
Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit
Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem
Tabernaculorum. 19 Haec erit poena Aegypti, et haec poena omnium
gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum.
20 In die illa erit super tintinnabula equorum; “Sanctum Domino”; et
erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari. 21 Et erit
omnis lebes in Ierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum; et
venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis, et non erit
mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo ”.
|